Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Et consulatus collegium et erroris societas et par genus mortis a Ti. Graccho ad M. Marcelli memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et Hannibalis ante Nolana moenia a se primum fugere coacti gloria inflammatus, cum summo studio niteretur ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut Italia pelleret, sollemnique sacrificio uoluntates deorum exploraret, quae prima hostia ante foculum cecidit, eius iecur sine capite inuentum est, proxima caput iocinoris duplex habuit. quibus inspectis aruspex tristi uultu non placere sibi exta, quia secundum truncata laeta apparuissent, respondit. ita monitus M. Marcellus ne quid temere conaretur, insequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi ausus, a multitudine hostium in Bruttis circumuentus aeque magnum dolorem ac detrimentum patriae interitu suo attulit.
Nam Octauius consul dirum omen quemadmodum timuit, ita uitare non potuit: e simulacro enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humi, ut auelli nequiret, armis cum collega suo dissidens Cinna praesumpsit animo ea re significari
exitium suum inque metus augurium tristi fine uitae incidit, ac tum demum immobile dei caput terra refigi potuit.Non sinit nos M. Crassus, inter grauissimas Romani imperii iacturas numerandus, hoc loco de se silentium agere, plurimis et euidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. ducturus erat a Carris aduersus Parthos exercitum. pullum ei traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleat. maesti et taciti milites ad principia conuenerunt, qui uetere instituto cum clamore alacri adcurrere debebant. aquilarum altera uix conuelli a primo pilo potuit, altera aegerrime extracta in contrariam ac ferebatur partem se ipsa conuertit. magna haec prodigia, sed et illae clades aliquanto maiores, tot pulcherrimarum legionum interitus, tam multa signa hostilibus intercepta manibus, tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu, optimae indolis filii cruore paterni respersi oculi, corpus imperatoris inter promiscuas cadauerum strues auium ferarumque laniatibus obiectum. uellem quidem placidius, † sed quod relatu uerum est. sic deorum spreti monitus excandescunt, sic humana consilia castigantur, ubi se caelestibus praeferunt.