Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio facit: consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues duae ex occulto prolapsae repente hostiae, quam immolauerat, adeso iocinore in easdem se latebras retulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii euenit. tertia quoque caesa uictima diligentiusque adseruatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod

quamuis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen non cauit ne perfidi hospitis sui Flaui insidiis in eum locum deductus, in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat, inermis occideretur.