Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Quid illud, quod L. Paulo consuli euenit, quam memorabile! cum ei sorte obuenisset ut bellum cum rege Perse gereret et domum e curia regressus filiolam suam nomine Tertiam, quae tum erat admodum paruula, osculatus tristem animaduerteret, interrogauit quid ita eo uultu esset. quae respondit Persam perisse. decesserat autem catellus, quem puella in deliciis habuerat, nomine Persa. arripuit igitur omen Paulus exque fortuito dicto quasi ---certam spem clarissimi triumphi animo praesumpsit.
At Caecilia Metelli, dum sororis filiae, adultae aetatis uirgini, more prisco nocte concubia nuptiale petit omen, ipsa fecit: nam cum in sacello quodam eius rei gratia aliquamdiu persedisset nec aliqua ulla uox proposito congruens esset audita, fessa longa standi mora puella rogauit materteram ut sibi paulisper locum residendi adcommodaret. cui illa 'ego uero' inquit 'libenter tibi mea sede cedo'. quod dictum ab indulgentia profectum ad certi
ominis processit euentum, quoniam Metellus non ita multo post mortua Caecilia uirginem, de qua loquor, in matrimonium duxit.