Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Huius tam praeclari operis auctor Camillus, cum esset precatus ut, si cui deorum nimia felicitas populi Romani uideretur, eius inuidia suo aliquo

incommodo satiaretur, subito lapsu decidit. quod omen ad damnationem, qua postea oppressus est, pertinuisse uisum est. merito autem de laude inter se uictoria et pia precatio amplissimi uiri certauerint: aeque enim uirtutis est et bona patriae auxisse et mala in se transferri uoluisse.

Quid illud, quod L. Paulo consuli euenit, quam memorabile! cum ei sorte obuenisset ut bellum cum rege Perse gereret et domum e curia regressus filiolam suam nomine Tertiam, quae tum erat admodum paruula, osculatus tristem animaduerteret, interrogauit quid ita eo uultu esset. quae respondit Persam perisse. decesserat autem catellus, quem puella in deliciis habuerat, nomine Persa. arripuit igitur omen Paulus exque fortuito dicto quasi ---certam spem clarissimi triumphi animo praesumpsit.