Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Quae, quod ad Plemini facinus pertinuit, bene a patribus conscriptis uindicata, quod ad uiolentas regis Pyrri sordes attinuerat, se ipsa potenter atque efficaciter defendit: coactis enim Locrensibus ex thesauro eius magnam illi pecuniam dare, cum onustus nefaria praeda nauigaret, ui subitae tempestatis tota cum classe uicinis deae litoribus inlisus est, in quibus pecunia incolumis reperta sanctissimi thesauri custodiae restituta est.
At non similiter Masinissa rex. cuius cum praefectus classis Melitam appulisset et aeque ex fano Iunonis dentes eburneos eximiae magnitudinis sublatos ad eum pro dono adtulisset, ut conperit unde essent aduecti, quinqueremi reportandos Melitam inque templo Iunonis conlocandos curauit, insculptos gentis suae litteris significantibus regem ignorantem eos accepisse, libenter deae reddidisse. factum magis Masinissae animo quam Punico sanguini conueniens!