Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Hercules quoque detractae religionis suae et grauem et manifestam poenam exegisse traditur: nam cum Potitii sacrorum eius ritum, quem pro dono genti eorum ab ipso adsignatum uelut hereditarium optinuerant, auctore Appio censore ad humile seruorum publicorum ministerium transtulissent, omnes, qui erant numero super XXX, puberes intra annum extincti sunt nomenque Potitium in XII familias diuisum † prope interiit, Appius uero luminibus captus est.

Acer etiam sui numinis uindex Apollo, qui Karthagine a Romanis oppressa ueste aurea nudatus id egit ut sacrilegae manus inter fragmenta eius abscisae inuenirentur.

Nec minus efficax ultor contemptae religionis filius quoque eius Aesculapius, qui consecratum templo suo lucum a Turullio praefecto Antonii ad naues ei faciendas magna ex parte succisum ---, inter ipsum nefarium ministerium deuictis partibus Antonii, imperio Caesaris morti destinatum Turullium manifestis numinis sui uiribus in eum locum, quem uiolauerat, traxit effecitque ut ibi potissimum a militibus Caesarianis occisus eodem exitio et euersis iam arboribus poenas lueret et adhuc superantibus inmunitatem consimilis iniuriae pareret suamque uenerationem, quam apud colentes maximam semper habuerat, † dis multiplicauit.