Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Karthaginiensibus tam infeliciter dimicasse ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses aedilis faceret, in Iouis optimi maximi tensa eximia facie puerum histrionem ad exuuias tenendas posuisset. quod factum, post aliquot annos memoria repetitum, sacrificiis expiatum est.
Hercules quoque detractae religionis suae et grauem et manifestam poenam exegisse traditur: nam cum Potitii sacrorum eius ritum, quem pro dono genti eorum ab ipso adsignatum uelut hereditarium optinuerant, auctore Appio censore ad humile seruorum publicorum ministerium transtulissent, omnes, qui erant numero super XXX, puberes intra annum extincti sunt nomenque Potitium in XII familias diuisum † prope interiit, Appius uero luminibus captus est.