Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Quanto nostrae ciuitatis senatus uenerabilior in deos! qui post Cannensem cladem decreuit ne matronae ultra tricesimum diem luctus suos extenderent, uti ab his sacra Cereris peragi possent, quia maiore paene Romanarum uirium parte in execrabili ac diro solo iacente nullius penates maeroris expertes erant. itaque matres ac filiae coniugesque et sorores nuper interfectorum abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus candidam induere uestem et aris tura dare coactae sunt. qua quidem constantia optinendae religionis magnus caelestibus iniectus est rubor ulterius aduersus eam saeuiendi gentem,
quae ne iniuriarum quidem acerbitate ab eorum cultu absterreri potuerit.Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Karthaginiensibus tam infeliciter dimicasse ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses aedilis faceret, in Iouis optimi maximi tensa eximia facie puerum histrionem ad exuuias tenendas posuisset. quod factum, post aliquot annos memoria repetitum, sacrificiis expiatum est.