Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Quod animi iudicium in priuatorum quoque pectoribus uersatum est: urbe enim a Gallis capta, cum flamen Quirinalis uirginesque Vestales sacra onere partito ferrent, easque pontem sublicium
transgressas et cliuum, qui ducit ad Ianiculum, ascendere incipientes L. Albanius plaustro coniugem et liberos uehens aspexisset, propior publicae religioni quam priuatae caritati suis ut plaustro descenderent inperauit atque in id uirgines et sacra inposita omisso coepto itinere Caere oppidum peruexit, ubi cum summa ueneratione recepta. grata memoria ad hoc usque tempus hospitalem humanitatem testatur: inde enim institutum est sacra caerimonias uocari, quia Caeretani ea infracto rei publicae statu perinde ac florente sancte coluerunt. quorum agreste illud et sordidius plaustrum tempestiue capax cuiuslibet fulgentissimi triumphalis currus uel aequauerit gloriam uel antecesserit.Eadem rei publicae tempestate C. Fabius Dorsuo memorabile exemplum seruatae religionis dedit: namque Gallis Capitolium obsidentibus, ne statum Fabiae gentis sacrificium interrumperetur, gabino ritu cinctus, manibus umerisque sacra gerens per medias hostium stationes in Quirinalem collem peruenit. ubi omnibus sollemni more peractis in Capitolium prope diuina ueneratione uictricium armorum perinde uictor rediit.
Magna conseruandae religionis etiam P. Cornelio Baebio Tamphilo consulibus apud maiores nostros acta cura est. si quidem in agro L. Petili scribae sub Ianiculo cultoribus terram altius uersantibus, duabus arcis lapideis repertis, quarum in altera scriptura indicabat corpus Numae Pompili fuisse, in altera libri reconditi erant Latini septem de iure pontificum totidemque Graeci de disciplina sapientiae, Latinos magna diligentia adseruandos curauerunt, Graecos, quia aliqua ex parte ad soluendam religionem pertinere existimabantur, Q. Petilius praetor urbanus ex auctoritate senatus per uictimarios facto igni in conspectu populi cremauit: noluerunt enim prisci uiri quidquam in hac adseruari ciuitate, quo animi hominum a deorum cultu auocarentur.
Tarquinius autem rex M. Atilium duumuirum, quod librum secreta rituum ciuilium sacrorum continentem, custodiae suae conmissum corruptus Petronio Sabino describendum dedisset, culleo insutum in mare abici iussit, idque supplicii genus multo post parricidis lege inrogatum est, iustissime quidem, quia pari uindicta parentum ac deorum uiolatio expianda est.