Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- atque adeo non illa sequi mihi sidera monstrat,[*](monstrat Voss, monstrant V; monstrat scil. Pallas; redit enim Tiphys ad illud erudiendi (49, 50), quod tetigerat tantum, munus; monstrat iuxta sidera in monstrant pessumdatum videtur )
- quae delapsa polo reficit mare: tantus Orion
- iam cadit, irato iam stridet in aequore Perseus:
- sed mihi dux, vetitis qui numquam conditus[*](conditur C ) undis
- axe nitet serpens septenosque implicat ignes.'
- sic ait et certi memorat qui vultus Olympi,
- Pleiones Hyadumque locos, quo[*](Pleiadas Hein- sius | quo P, quos V ) sidere vibret
- Ensis et Actaeus niteat qua luce Bootes.
- haec ubi dicta dedit, Cereris tum munere[*](munere SM, muneres V ) fessas
- restituunt vires et parco pectora[*](pectora Sudhaus, cf. Bacch. fr. 20, 2 et 11, corioro V, corpora X 2 M ) Baccho.