Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. ac tamen hos aliis[*](allis Heinsius, tales V ) forsan solabere casus
  2. tu thalamis fatoque leges meliore penates:
  3. me tua matris egens damnataque paelice proles
  4. exanimat,[*](Exanimat M r, Examinat V ) quam iam miseros transversa tuentem
  5. letalesque dapes infectaque pocula cerno.
  6. scis simile ut flammis simus genus; adde cruentis
  7. quod patrium saevire Dahis.[*](ut supra nisi simili V, Scis sumus ut similes flammis genus adde cruentis Quod patrium saevire (patruum servire C a) dabis C ) iam lacte ferino,
  8. iam veniet durata gelu. sed me quoque pulsam
  9. fama viro, nostrosque toros virgata[*](uirgata V, ingrata C ) tenebit
  10. et plaustro direpta[*](direpta T Bon. 2, directa VC, derepta Vossius ) nurus.' sic fata querellas