Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. sic meritae, votis quem tu fletuque requiris,
  2. heu furit et captae indigno famulatur amore.
  3. iamque aderunt, thalamisque tuis Threissa propinquat
  4. non forma,[*](forma nonnulli apud Pium, fama V ) non arte colus, non laude pudoris
  5. par tibi nec magni proles praeclara Dorycli,
  6. picta manus ustoque[*](ustoque Bon. 1, usto V ) placet sed barbara mento.
  7. ac tamen hos aliis[*](allis Heinsius, tales V ) forsan solabere casus
  8. tu thalamis fatoque leges meliore penates:
  9. me tua matris egens damnataque paelice proles
  10. exanimat,[*](Exanimat M r, Examinat V ) quam iam miseros transversa tuentem
  11. letalesque dapes infectaque pocula cerno.
  12. scis simile ut flammis simus genus; adde cruentis
  13. quod patrium saevire Dahis.[*](ut supra nisi simili V, Scis sumus ut similes flammis genus adde cruentis Quod patrium saevire (patruum servire C a) dabis C ) iam lacte ferino,
  14. iam veniet durata gelu. sed me quoque pulsam
  15. fama viro, nostrosque toros virgata[*](uirgata V, ingrata C ) tenebit
  16. et plaustro direpta[*](direpta T Bon. 2, directa VC, derepta Vossius ) nurus.' sic fata querellas
  17. abscidit et curis pavidam lacrimisque relinquit.
  18. transit ad Iphinoen isdemque Amythaonis implet
  19. Oleniique domum furiis; totam inde per urbem
  20. personat, ut[*](ut Bon. 1, et V ) cunctas agitent expellere Lemno,