Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- est etiam ante oculos aevi[*](aeui CT, aeuū V, rerum Iunt. 1 ) rudis altera proles,
- ingentes animos et fortia discere facta
- quem velit atque olim leti meminisse paterni.
- ergo sacra novat.[*](novat Bon. 1, noua V ) veteris sub nocte cupressi
- sordidus et multa pallens ferrugine taurus
- stabat adhuc, cui caeruleae per cornua vittae
- et taxi frons hirta comis; ipse aeger anhelans
- impatiensque[*](Inpatiensque S, que om. V. post ) loci visaque exterritus umbra.
- hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae
- Thessalis[*](versus excidit huius fere sententiaetalis enim diro mactatur victima ferro, terg. cum pl.; 781—784 mos describitur, non actio narratur. ad retro agens cf. Lucr. VI 381 Hor. epod. 17, 7 ) in seros Ditis servaverat usus: