Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. flagrantes aras vestemque nemusque sacerdos[*](in hiatum terrae vel humi proturbat aram,στολὴνμαγικὴν (Luc. Men. 8), frondem perterrita Alcimede )
  2. praecipitat, subitisque pavens circumspicit Aeson,
  3. quid moveat. quam multa leo cunctatus in arta
  4. mole virum rictuque genas et lumina pressit,
  5. sic curae subiere[*](subiere SM, subiecere V ) ducem, ferrumne capessat
  6. imbelle atque aevi senior gestamina primi
  7. an patres regnique acuat[*](acuat Bon. 1, acuatu V ) mutabile vulgus.
  8. contra effusa manus haerensque in pectore coniunx
  9. 'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquat
  10. accipies, nec fata traham natumque videbo
  11. te sine, sat caeli patiens, cum prima per altum
  12. vela dedit, potui quae tantum ferre dolorem.'
  13. talia per lacrimas.[*](perlacrimans C ) et iam circumspicit Aeson,
  14. praeveniat quo fine minas, quae fata[*](quae fata Pius, quo fata V ) capessat
  15. p.28
  16. digna satis: magnos obitus[*](obitus Bon. 1, obitū V ) natumque domumque
  17. et genus Aeolium pugnataque poscere bella.
  18. est etiam ante oculos aevi[*](aeui CT, aeuū V, rerum Iunt. 1 ) rudis altera proles,
  19. ingentes animos et fortia discere facta
  20. quem velit atque olim leti meminisse paterni.
  21. ergo sacra novat.[*](novat Bon. 1, noua V ) veteris sub nocte cupressi