Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- liquerat hospitio pharetrasque rependerat auro
- Salmoneus, nondum ille furens, qui[*](qui Declerq, cum V ) fingeret alti
- quadrifida trabe tela Iovis contraque ruenti[*](ruenti Heinsius, ruente V )
- aut Athon aut Rhodopen maestae nemora ardua Pisae
- aemulus et miseros ipse ureret Elidis[*](ureret aelidis X 2, urire caelidis V ) agros.
- hac pelago libat latices et talibus infit:
- 'di, quibus undarum tempestatisque sonorae
- imperium et magno penitus par regia[*](regia MN, regio V ) caelo,
- tuque[*](Tuque SM, Tu quoque V ) fretum divosque pater sortite biformes,
- seu casus nox ista fuit seu volvitur axis,