Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?
- o nimium felix, nimium crudelis et expers
- imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem
- fletibus aut fines audet censere dolendi!
- incitat heu! planctus: potius fugientia ripas
- flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,
- quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,
- quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.
- Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
- delicias [*]() doctumque sui convicia Nili
- infantem, lingua nimium [*]() salibusque protervum,
- dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem
- aspexi atque unctum genitali carmine fovi
- poscentemque novas tremulis ululatibus auras
- inserui vitae, quid plus tribuere parentes?
- quin alios ortus libertatemque sub ipsis
- uberibus tibi. parve, dedi, cum [*]() munera nostra
- rideres ingratus adhuc properaverit ille,
- sed merito properabat, amor, ne perderet ullum