Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. verum erat: absumptae vires et copia fandi
  2. nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto
  3. repperit: inferior vox omnis et omnia sordent
  4. [*](modos et s: m M. )[*](verba M: acerba Phillimore. )[*](lyrae vis Krohn: ly . . M: lyra vox Davies. Most edd. punctuate after molior: Phillimore lyra: satis est. )[*](nudare Markland: laudare M. )[*]( vestra modis maestis Klotz (but in his edition he follows M): vestra domus maestus M. Baehrens recognized lacuna after 46, so all edd. )
  5. verba, ignosce, puer: tu me caligine maesta
  6. obruis. a! durus,[*]() viso si vulnere carae
  7. coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus
  8. dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo
  9. non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris
  10. dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
  11. quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?
  12. o nimium felix, nimium crudelis et expers
  13. imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem
  14. fletibus aut fines audet censere dolendi!
  15. incitat heu! planctus: potius fugientia ripas
  16. flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,
  17. quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,
  18. quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.
  19. Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
  20. delicias [*]() doctumque sui convicia Nili
  21. infantem, lingua nimium [*]() salibusque protervum,