Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. deficio medieasque manus fomentaque quaero
  2. vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,
  3. quorum ego manantes oculos et saucia tersi
  4. pectora: reddite opem. saevas exsolvite grates.
  5. nimirum cum vestra modis ego funera maestis [*]()
  6. increpitans: ‘qui damna doles aliena, repone
  7. infelix lacrimas et tristia carmina serva.’
  8. verum erat: absumptae vires et copia fandi
  9. nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto
  10. repperit: inferior vox omnis et omnia sordent
  11. [*](modos et s: m M. )[*](verba M: acerba Phillimore. )[*](lyrae vis Krohn: ly . . M: lyra vox Davies. Most edd. punctuate after molior: Phillimore lyra: satis est. )[*](nudare Markland: laudare M. )[*]( vestra modis maestis Klotz (but in his edition he follows M): vestra domus maestus M. Baehrens recognized lacuna after 46, so all edd. )
  12. verba, ignosce, puer: tu me caligine maesta
  13. obruis. a! durus,[*]() viso si vulnere carae
  14. coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus
  15. dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo
  16. non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris
  17. dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
  18. quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?
  19. o nimium felix, nimium crudelis et expers
  20. imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem
  21. fletibus aut fines audet censere dolendi!
  22. incitat heu! planctus: potius fugientia ripas
  23. flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,
  24. quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,
  25. quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.
  26. Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces