Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  2. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  3. ardua septena numerat Sapientia fama,
  4. qui furias regumque domos aversaque caelo
  5. sidera terrifico super intonuere cothurno,
  6. et quis lasciva vires tenuare Thalia
  7. [*](fida M: foeda Heinsius: bifida Phillimore. )[*](cantus Barth: campos M: currere campos Heinsius. )[*](cura lyrae Gronovius: cydalibem M. slave of Neoptolemus, son of Achilles after the death of her husband. Hector. was therefore glad when it betrayed Marsyas. The other )
  8. dulce vel heroos gressu truncare tenores.[*]()
  9. omnia namque animo complexus et omnibus auctor [*]()
  10. qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
  11. Aoniis vincire modis seu voce soluta
  12. spargere et effreno nimbos aequare profatu.
  13. Exsere semirutos subito de pulvere vultus,
  14. Parthenope, crinemque adflato monte sepultum
  15. pone super tumulos et magni funus alumni,
  16. quo non Munichiae [*]() quicquam praestantius arces
  17. doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
  18. si tu stirpe vacans famaeque [*]() obscura iaceres
  19. nil gentile tenens, illo te eive probabas
  20. Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
  21. ille [*]() tuis totiens praestabat [*]() tempora sertis,