Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
  2. et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
  3. quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
  4. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  5. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  6. ardua septena numerat Sapientia fama,
  7. qui furias regumque domos aversaque caelo
  8. sidera terrifico super intonuere cothurno,
  9. et quis lasciva vires tenuare Thalia
  10. [*](fida M: foeda Heinsius: bifida Phillimore. )[*](cantus Barth: campos M: currere campos Heinsius. )[*](cura lyrae Gronovius: cydalibem M. slave of Neoptolemus, son of Achilles after the death of her husband. Hector. was therefore glad when it betrayed Marsyas. The other )
  11. dulce vel heroos gressu truncare tenores.[*]()
  12. omnia namque animo complexus et omnibus auctor [*]()
  13. qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
  14. Aoniis vincire modis seu voce soluta
  15. spargere et effreno nimbos aequare profatu.
  16. Exsere semirutos subito de pulvere vultus,
  17. Parthenope, crinemque adflato monte sepultum
  18. pone super tumulos et magni funus alumni,
  19. quo non Munichiae [*]() quicquam praestantius arces
  20. doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
  21. si tu stirpe vacans famaeque [*]() obscura iaceres