Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nota nimis vati. quis non in funere cunctos
  2. Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
  3. et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo
  4. carmina nec fida [*]() gavisam Pallada buxo?
  5. te Pietas oblita virum revocataque caelo
  6. Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
  7. et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
  8. quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
  9. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  10. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  11. ardua septena numerat Sapientia fama,