Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nota nimis vati. quis non in funere cunctos
  2. Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
  3. et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo
  4. carmina nec fida [*]() gavisam Pallada buxo?
  5. te Pietas oblita virum revocataque caelo
  6. Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
  7. et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
  8. quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
  9. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  10. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  11. ardua septena numerat Sapientia fama,
  12. qui furias regumque domos aversaque caelo
  13. sidera terrifico super intonuere cothurno,
  14. et quis lasciva vires tenuare Thalia
  15. [*](fida M: foeda Heinsius: bifida Phillimore. )[*](cantus Barth: campos M: currere campos Heinsius. )[*](cura lyrae Gronovius: cydalibem M. slave of Neoptolemus, son of Achilles after the death of her husband. Hector. was therefore glad when it betrayed Marsyas. The other )
  16. dulce vel heroos gressu truncare tenores.[*]()
  17. omnia namque animo complexus et omnibus auctor [*]()
  18. qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
  19. Aoniis vincire modis seu voce soluta
  20. spargere et effreno nimbos aequare profatu.