Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. inclusit gemitus: at te post funera magni
  2. Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.
  3. Non ego, quas fati certus sibi morte canora
  4. inferias praemittit olor nec rupe quod atra
  5. Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,
  6. in patrios adhibebo rogos: non murmure trunco
  7. quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
  8. nota nimis vati. quis non in funere cunctos
  9. Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
  10. et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo
  11. carmina nec fida [*]() gavisam Pallada buxo?
  12. te Pietas oblita virum revocataque caelo
  13. Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
  14. et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
  15. quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
  16. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  17. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  18. ardua septena numerat Sapientia fama,
  19. qui furias regumque domos aversaque caelo
  20. sidera terrifico super intonuere cothurno,