Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
  2. admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
  3. aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
  4. sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
  5. non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
  6. qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres
  7. mulcerem felixque tui spectator adesses
  8. muneris! heu quali confusus gaudia fletu
  9. vota piosque metus inter laetumque pudorem!
  10. quam tuus ille dies. quam non mihi gloria maior!
  11. talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena
  12. qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto
  13. caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis [*]()
  14. ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu
  15. obruit et prensa vovet exspirare corona.
  16. ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes
  17. solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae
  18. te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae
  19. vix cepisset ager, si per me serta tulisses
  20. Caesarea donata manu! quod subdere robur