Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Me quoque vocales lucos Boeotaque [*]() tempe
  2. [*](taedis s: rhedis M. )[*](Boeotaque Baehrens: biota- or luotaque M: Inoaque etc. edd. )
  3. pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
  4. admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
  5. aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
  6. sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
  7. non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
  8. qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres
  9. mulcerem felixque tui spectator adesses
  10. muneris! heu quali confusus gaudia fletu
  11. vota piosque metus inter laetumque pudorem!
  12. quam tuus ille dies. quam non mihi gloria maior!
  13. talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena
  14. qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto
  15. caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis [*]()
  16. ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu