Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. sustulit et late miseras deiecit in urbes.
  2. Me quoque vocales lucos Boeotaque [*]() tempe
  3. [*](taedis s: rhedis M. )[*](Boeotaque Baehrens: biota- or luotaque M: Inoaque etc. edd. )
  4. pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
  5. admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
  6. aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
  7. sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
  8. non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
  9. qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres
  10. mulcerem felixque tui spectator adesses
  11. muneris! heu quali confusus gaudia fletu
  12. vota piosque metus inter laetumque pudorem!
  13. quam tuus ille dies. quam non mihi gloria maior!
  14. talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena
  15. qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto