Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu
  2. mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
  3. cum pater exemptum terris ad sidera montem
  4. sustulit et late miseras deiecit in urbes.
  5. Me quoque vocales lucos Boeotaque [*]() tempe
  6. [*](taedis s: rhedis M. )[*](Boeotaque Baehrens: biota- or luotaque M: Inoaque etc. edd. )
  7. pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
  8. admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
  9. aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
  10. sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
  11. non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
  12. qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres
  13. mulcerem felixque tui spectator adesses
  14. muneris! heu quali confusus gaudia fletu
  15. vota piosque metus inter laetumque pudorem!
  16. quam tuus ille dies. quam non mihi gloria maior!
  17. talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena
  18. qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto
  19. caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis [*]()
  20. ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu
  21. obruit et prensa vovet exspirare corona.