Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
  2. iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu
  3. mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
  4. cum pater exemptum terris ad sidera montem
  5. sustulit et late miseras deiecit in urbes.
  6. Me quoque vocales lucos Boeotaque [*]() tempe
  7. [*](taedis s: rhedis M. )[*](Boeotaque Baehrens: biota- or luotaque M: Inoaque etc. edd. )
  8. pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
  9. admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
  10. aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
  11. sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
  12. non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
  13. qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres
  14. mulcerem felixque tui spectator adesses
  15. muneris! heu quali confusus gaudia fletu
  16. vota piosque metus inter laetumque pudorem!
  17. quam tuus ille dies. quam non mihi gloria maior!
  18. talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena
  19. qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto
  20. caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis [*]()
  21. ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu
  22. obruit et prensa vovet exspirare corona.
  23. ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes
  24. solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae
  25. te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae
  26. vix cepisset ager, si per me serta tulisses