Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. vix requies flammae necdum rogus ille deorum
  2. siderat, excisis cum tu solacia templis
  3. impiger et multum facibus velocior ipsis
  4. conciliis ore pio captivaque fulmina defies,
  5. mirantur Latii proceres ultorque deorum
  6. Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
  7. iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu
  8. mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
  9. cum pater exemptum terris ad sidera montem
  10. sustulit et late miseras deiecit in urbes.
  11. Me quoque vocales lucos Boeotaque [*]() tempe
  12. [*](taedis s: rhedis M. )[*](Boeotaque Baehrens: biota- or luotaque M: Inoaque etc. edd. )
  13. pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
  14. admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
  15. aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
  16. sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
  17. non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
  18. qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres
  19. mulcerem felixque tui spectator adesses
  20. muneris! heu quali confusus gaudia fletu