Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes,
  2. vix requies flammae necdum rogus ille deorum
  3. siderat, excisis cum tu solacia templis
  4. impiger et multum facibus velocior ipsis
  5. conciliis ore pio captivaque fulmina defies,
  6. mirantur Latii proceres ultorque deorum
  7. Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
  8. iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu
  9. mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
  10. cum pater exemptum terris ad sidera montem
  11. sustulit et late miseras deiecit in urbes.
  12. Me quoque vocales lucos Boeotaque [*]() tempe
  13. [*](taedis s: rhedis M. )[*](Boeotaque Baehrens: biota- or luotaque M: Inoaque etc. edd. )
  14. pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
  15. admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
  16. aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
  17. sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
  18. non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
  19. qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres
  20. mulcerem felixque tui spectator adesses
  21. muneris! heu quali confusus gaudia fletu