Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- quique tubas acres lituosque audire volentem
- Aeciden alio frangebat carmine Chiron.
- Talia dum celebras, subitam civilis Erinys
- Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit
- proelia, sacrilegis lucent Capitolia taedis,[*]()
- et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes,
- vix requies flammae necdum rogus ille deorum
- siderat, excisis cum tu solacia templis
- impiger et multum facibus velocior ipsis
- conciliis ore pio captivaque fulmina defies,
- mirantur Latii proceres ultorque deorum
- Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
- iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu
- mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
- cum pater exemptum terris ad sidera montem
- sustulit et late miseras deiecit in urbes.
- Me quoque vocales lucos Boeotaque [*]() tempe [*](taedis s: rhedis M. )[*](Boeotaque Baehrens: biota- or luotaque M: Inoaque etc. edd. )
- pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
- admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
- aequoraque et terras, quae mos debere parenti,