Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  2. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis
  3. Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
  4. Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
  5. metiri [*]() Bolanus agros, aperire malignas
  6. torrentum nemorumque moras tantamque verendi
  7. mentem implere ducis iussisque ingentibus unus
  8. [*](exserto Livineius: exorto M. )[*](metiri M: metari Avantius. broad purple stripe down the middle). See note to v. 1. 52. )
  9. sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,
  10. ille secundus apex bellorum et proxima cassis,
  11. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
  12. arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
  13. pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.
  14. disce, puer,—nec enim externo monitore petendus
  15. virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret
  16. laus animos, aliis Decii reducesque Camilli
  17. monstrentur—tu disce patrem, quantusque negantem
  18. fluctibus occiduis fesso usque [*]() Hyperione Thylen
  19. intrant mandata gerens quantusque potentis
  20. mille urbes Asiae sortito rexerit anno,
  21. imperium mulcente toga. bibe talia pronis