Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. credere partirique metus, quod tempus amicum
  2. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  3. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis
  4. Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
  5. Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
  6. metiri [*]() Bolanus agros, aperire malignas
  7. torrentum nemorumque moras tantamque verendi
  8. mentem implere ducis iussisque ingentibus unus
  9. [*](exserto Livineius: exorto M. )[*](metiri M: metari Avantius. broad purple stripe down the middle). See note to v. 1. 52. )
  10. sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,
  11. ille secundus apex bellorum et proxima cassis,
  12. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
  13. arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
  14. pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.
  15. disce, puer,—nec enim externo monitore petendus
  16. virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret