Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
  2. credere partirique metus, quod tempus amicum
  3. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  4. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis
  5. Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
  6. Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
  7. metiri [*]() Bolanus agros, aperire malignas
  8. torrentum nemorumque moras tantamque verendi
  9. mentem implere ducis iussisque ingentibus unus
  10. [*](exserto Livineius: exorto M. )[*](metiri M: metari Avantius. broad purple stripe down the middle). See note to v. 1. 52. )
  11. sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,
  12. ille secundus apex bellorum et proxima cassis,
  13. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
  14. arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
  15. pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.
  16. disce, puer,—nec enim externo monitore petendus
  17. virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret
  18. laus animos, aliis Decii reducesque Camilli
  19. monstrentur—tu disce patrem, quantusque negantem
  20. fluctibus occiduis fesso usque [*]() Hyperione Thylen