Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum
  2. ille quoque egregiis multum miratus in armis
  3. Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
  4. credere partirique metus, quod tempus amicum
  5. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  6. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis
  7. Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
  8. Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
  9. metiri [*]() Bolanus agros, aperire malignas
  10. torrentum nemorumque moras tantamque verendi
  11. mentem implere ducis iussisque ingentibus unus
  12. [*](exserto Livineius: exorto M. )[*](metiri M: metari Avantius. broad purple stripe down the middle). See note to v. 1. 52. )
  13. sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,
  14. ille secundus apex bellorum et proxima cassis,
  15. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
  16. arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
  17. pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.
  18. disce, puer,—nec enim externo monitore petendus
  19. virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret
  20. laus animos, aliis Decii reducesque Camilli
  21. monstrentur—tu disce patrem, quantusque negantem
  22. fluctibus occiduis fesso usque [*]() Hyperione Thylen
  23. intrant mandata gerens quantusque potentis
  24. mille urbes Asiae sortito rexerit anno,
  25. imperium mulcente toga. bibe talia pronis
  26. auribus, haec certent tibi conciliare propinqui,
  27. haec iterent comites praecepta senesque paterni.
  28. Iamque alio moliris iter nec deside passu
  29. ire paras; nondum validae tibi signa iuventae
  30. inrepsere genis, et adhuc tenor integer aevi.
  31. nec genitor iuxta; fatis namque haustus iniquis
  32. occidit et geminam prolem sine praeside linquens.
  33. nec saltem teneris ostrum puerile lacertis
  34. exuit albentique umeros induxit amictu,
  35. quem non corrupit pubes effrena novaeque
  36. [*](fesso usque Vollmer: fessusque M: fessoque Dom.: fessoque Hyperioni Imhof. Hercules (slayer of the Nemean lion near Cleonae). The reference is to the previous sack of Troy, in which Hercules took part. returned from exile to defeat the Gauls. )
  37. libertas properata togae! ceu nescia falcis
  38. silva comas tollit fructumque exspirat in umbras.
  39. at tibi Pieriae tenero sub pectore curae
  40. et pudor et docti legem sibi dicere mores;
  41. tunc hilaris probitas et frons tranquilla nitorque
  42. luxuriae confine tenens pietasque per omnes
  43. dispensata modos; aequaevo cedere fratri
  44. mirarique patrem miseraeque ignoscere matri,
  45. admonuit fortuna domus, tibine illa nefanda
  46. pocula letalesque manu componere sucos
  47. evaluit, qui voce potes praevertere morsus
  48. serpentum atque omnes vultu placare novercas?
  49. infestare libet manes meritoque precatu
  50. pacem auferre rogis; sed te. puer optime, cerno
  51. flectentem visus [*]() et talia dicta parantem:
  52. ‘parce, precor, cineri: fatum illud et ira nocentum
  53. Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis
  54. pectora sero videt nec primo in limine sistit
  55. conatus scelerum atque animos infanda parantes.
  56. excidat illa dies aevo nec postera credant
  57. saecula! nos certe taceamus et obruta multa
  58. nocte tegi propriae patiamur crimina gentis.
  59. exegit poenas, hominum cui cura suorum,
  60. quo Pietas auctore redit terrasque revisit,
  61. quem timet omne nefas, satis haec lacrimandaque nobis
  62. ultio, quin saevas utinam exorare liceret
  63. [*](visus Postgate: iustis M. )
  64. Eumenidas timidaeque avertere Cerberon umbrae