Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat
  2. Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum
  3. ille quoque egregiis multum miratus in armis
  4. Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
  5. credere partirique metus, quod tempus amicum
  6. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  7. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis
  8. Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
  9. Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
  10. metiri [*]() Bolanus agros, aperire malignas
  11. torrentum nemorumque moras tantamque verendi
  12. mentem implere ducis iussisque ingentibus unus
  13. [*](exserto Livineius: exorto M. )[*](metiri M: metari Avantius. broad purple stripe down the middle). See note to v. 1. 52. )
  14. sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,
  15. ille secundus apex bellorum et proxima cassis,
  16. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
  17. arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
  18. pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.
  19. disce, puer,—nec enim externo monitore petendus
  20. virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret
  21. laus animos, aliis Decii reducesque Camilli
  22. monstrentur—tu disce patrem, quantusque negantem
  23. fluctibus occiduis fesso usque [*]() Hyperione Thylen
  24. intrant mandata gerens quantusque potentis
  25. mille urbes Asiae sortito rexerit anno,
  26. imperium mulcente toga. bibe talia pronis