Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. belliger indoeilemque fero servire Neroni
  2. Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat
  3. Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum
  4. ille quoque egregiis multum miratus in armis
  5. Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
  6. credere partirique metus, quod tempus amicum
  7. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  8. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis
  9. Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
  10. Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
  11. metiri [*]() Bolanus agros, aperire malignas
  12. torrentum nemorumque moras tantamque verendi
  13. mentem implere ducis iussisque ingentibus unus
  14. [*](exserto Livineius: exorto M. )[*](metiri M: metari Avantius. broad purple stripe down the middle). See note to v. 1. 52. )
  15. sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,
  16. ille secundus apex bellorum et proxima cassis,
  17. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
  18. arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
  19. pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.
  20. disce, puer,—nec enim externo monitore petendus
  21. virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret