Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat
  2. ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam
  3. protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen
  4. belliger indoeilemque fero servire Neroni
  5. Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat
  6. Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum
  7. ille quoque egregiis multum miratus in armis
  8. Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
  9. credere partirique metus, quod tempus amicum
  10. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  11. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis
  12. Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
  13. Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
  14. metiri [*]() Bolanus agros, aperire malignas
  15. torrentum nemorumque moras tantamque verendi
  16. mentem implere ducis iussisque ingentibus unus
  17. [*](exserto Livineius: exorto M. )[*](metiri M: metari Avantius. broad purple stripe down the middle). See note to v. 1. 52. )
  18. sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,
  19. ille secundus apex bellorum et proxima cassis,
  20. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
  21. arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,