Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem
  2. pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
  3. sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,
  4. primaque patricia clausit vestigia luna.
  5. mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem
  6. agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat
  7. ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam
  8. protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen
  9. belliger indoeilemque fero servire Neroni
  10. Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat
  11. Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum
  12. ille quoque egregiis multum miratus in armis
  13. Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
  14. credere partirique metus, quod tempus amicum
  15. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  16. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis
  17. Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
  18. Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
  19. metiri [*]() Bolanus agros, aperire malignas
  20. torrentum nemorumque moras tantamque verendi