Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. exspectatur equus, cuius de stemmate longo
  2. felix demeritos habet admissura parentes,
  3. illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem
  4. pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
  5. sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,
  6. primaque patricia clausit vestigia luna.
  7. mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem
  8. agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat
  9. ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam
  10. protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen
  11. belliger indoeilemque fero servire Neroni
  12. Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat
  13. Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum
  14. ille quoque egregiis multum miratus in armis
  15. Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
  16. credere partirique metus, quod tempus amicum
  17. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  18. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis
  19. Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
  20. Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
  21. metiri [*]() Bolanus agros, aperire malignas
  22. torrentum nemorumque moras tantamque verendi
  23. mentem implere ducis iussisque ingentibus unus
  24. [*](exserto Livineius: exorto M. )[*](metiri M: metari Avantius. broad purple stripe down the middle). See note to v. 1. 52. )
  25. sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,
  26. ille secundus apex bellorum et proxima cassis,
  27. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
  28. arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
  29. pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.
  30. disce, puer,—nec enim externo monitore petendus
  31. virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret
  32. laus animos, aliis Decii reducesque Camilli
  33. monstrentur—tu disce patrem, quantusque negantem
  34. fluctibus occiduis fesso usque [*]() Hyperione Thylen
  35. intrant mandata gerens quantusque potentis
  36. mille urbes Asiae sortito rexerit anno,
  37. imperium mulcente toga. bibe talia pronis
  38. auribus, haec certent tibi conciliare propinqui,
  39. haec iterent comites praecepta senesque paterni.
  40. Iamque alio moliris iter nec deside passu
  41. ire paras; nondum validae tibi signa iuventae
  42. inrepsere genis, et adhuc tenor integer aevi.
  43. nec genitor iuxta; fatis namque haustus iniquis
  44. occidit et geminam prolem sine praeside linquens.
  45. nec saltem teneris ostrum puerile lacertis
  46. exuit albentique umeros induxit amictu,
  47. quem non corrupit pubes effrena novaeque
  48. [*](fesso usque Vollmer: fessusque M: fessoque Dom.: fessoque Hyperioni Imhof. Hercules (slayer of the Nemean lion near Cleonae). The reference is to the previous sack of Troy, in which Hercules took part. returned from exile to defeat the Gauls. )
  49. libertas properata togae! ceu nescia falcis
  50. silva comas tollit fructumque exspirat in umbras.
  51. at tibi Pieriae tenero sub pectore curae
  52. et pudor et docti legem sibi dicere mores;
  53. tunc hilaris probitas et frons tranquilla nitorque