Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Ergo age iam [*]() magno—ducis indulgentia pulsat
  2. certaque dat votis hilaris vestigia frater—
  3. surge animo et fortes castrorum concipe curas,
  4. monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,
  5. flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,
  6. qui tibi tam tenero permisit plaudere collo
  7. nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
  8. Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?
  9. Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis
  10. flumina an aestiferis Libyae sudabis in arvis?
  11. an iuga Pannoniae mutatoresque domorum
  12. Sauromatas quaties? an te septenus habebit
  13. Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?
  14. an Solymum cinerem palmetaque capta subibis
  15. non sibi felices silvas portentis Idymes?
  16. quod si te magno tellus frenata parenti
  17. accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes!
  18. quanta Caledonios attollet gloria campos!
  19. cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:
  20. ‘hic suetus dare iura parens, hoc caespite turmas