Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
  2. intactamque fidem succinctaque pectora curis
  3. et vigiles sensus et digna evolvere tantas
  4. [*](proavis seu s: proavi seu M (Imhof keeps this and reads munera); proavis aut Heinsius. )[*](falsoque M: falsaeque Heinsius. )
  5. sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
  6. novit et inspectis ambit latus omne ministris.
  7. nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
  8. quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
  9. consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
  10. molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()
  11. imposuit—nec enim numerosior altera sacra
  12. cura domo—. magnum late dimittere in orbem
  13. Romulei mandata ducis viresque modosque
  14. imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
  15. quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,
  16. quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis
  17. cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle—
  18. omnia nam laetas pila attollentia frondes,
  19. nullaque famosa signatur lancea penna—
  20. praeterea, fidos dominus si dividat enses,
  21. pandere quis centum valeat frenare, maniplos
  22. inter missus eques,[*]() quis praecepisse cohorti,
  23. quem deceat clari praestantior ordo tribuni,
  24. quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
  25. mille etiam praenosse vices, an merserit agros
  26. [*](auster s: arctos M. )[*](togaeque Poni.: rotagae M. )[*](subactis Arantius: iubatis M: probatis Krohn. )[*](pondus Arantius: tempus M. Phillimore suspects damage to archetype at the ends of these four lines. )[*](maniplos intermissus eques M: maniplis intermixtus equos Salmasius: maniplo intermissus eques Medvig. )
  27. Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro;
  28. cunctaque si numerem, non plura interprete virga
  29. nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris
  30. quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras
  31. et picturato pluviam ligat aera gyro
  32. quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu
  33. Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris
  34. Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
  35. Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno
  36. aspexere die, cum primum ingentibus actis
  37. admotus coniunx! vicisti gaudia paene [*]()
  38. ipsius, effuso dum pectore prona sacratos
  39. ante pedes avide domini tam magna merentis
  40. volvens. Aonio non sic in vertice gaudet,
  41. quam pater arcani praefecit hiatibus antri
  42. Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi
  43. Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.
  44. nec tamen hinc mutata quies probitasve secundis
  45. intumuit: tenor idem animo moresque modesti
  46. fortuna crescente manent, fovet anxia curas
  47. coniugis hortaturque simul flectitque labores.
  48. ipsa dapes modicas et sobria pocula tradit,
  49. exemplumque ad erile monet; velut Apula coniunx
  50. agricolae parci vel sole infecta Sabina,
  51. quae videt emeriti iam prospectantibus astris
  52. tempus adesse viri, propere mensasque torosque
  53. instruit exspectatque sonum redeuntis aratri.
  54. parva loquor, tecum gelidas comes illa per arctos
  55. Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni
  56. [*](paene Burmann: cene M, certe Markland. )
  57. frigora, tecum omnes animo durata per aestus
  58. et, si castra darent, vellet gestare pharetras,
  59. vellet Amazonia latus intercludere pelta;
  60. dum te pulverea bellorum nube [*]() videret
  61. Caesarei prope fulmen equi divinaque tela
  62. vibrantem et magnae sparsum sudoribus hastae.
  63. Hactenus alma chelys. tempus nunc ponere frondes,
  64. Phoebe, tuas maestaque comam damnare cupresso.
  65. quisnam impacata consanguinitate ligavit
  66. Fortunam Invidiamque deus? quis iussit iniquas
  67. aeternum bellare deas? nullamne notabit
  68. illa domum, torvo quam non haec lumine Agat
  69. protinus et saeva proturbet gaudia dextra?
  70. florebant hilares inconcussique penates:
  71. nil maestum, quid enim, quamvis infida levisque,
  72. Caesare tam dextro posset Fortuna timeri?
  73. invenere viam liventia Fata, piumque
  74. intravit vis saeva larem, sic plena maligno
  75. adflantur vineta noto. sic alta senescit
  76. imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi
  77. invidet et velis adnubilat aura secundis,
  78. carpitur eximium Fato Priscilla decorem;
  79. qualiter alta comam silvarum gloria pinus
  80. seu Iovis igne malo seu iam radice soluta
  81. deficit et nulli spoliata remurmurat aurae,
  82. quid probitas aut casta fides, quid numina prosunt
  83. culta deum? furvae miseram circum undique leti
  84. vallavere plagae, tenduntur dura sororum
  85. licia et exacti superest pars ultima fili.
  86. [*](pulverea b. nube M: pulvereum Baehrens: in nube edd. )
  87. nil famuli coetus, nil ars operosa medentum
  88. auxiliata malis: comites tamen undique ficto
  89. spem simulant vultu, flentem notat illa maritum,
  90. ille modo infernae nequiquam flumina Lethes
  91. incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris
  92. inlacrimat signatque fores et pectore terget
  93. limina; nunc magni vocat exorabile numen
  94. Caesaris, heu durus fati tenor! estne quod illi
  95. non liceat? quantae poterant mortalibus annis
  96. accessisse morae, si tu, pater, omne teneres
  97. arbitrium? caeco gemeret Mors elusa barathro
  98. longius et vacuae posuissent stamina Parcae.
  99. Iamque cadunt vultus oculisque novissimus error
  100. obtunsaeque aures, nisi cum vox sola mariti
  101. noscitur; illum unum media de morte reversa
  102. mens videt, illum aegris circumdat fortiter ulnis
  103. immotas obversa genas, nec sole supremo
  104. lumina, sed dulci mavult satiare marito.
  105. tum sic unanimum moriens solatur amantem:
  106. ‘pars animae victura meae, cui linquere possim
  107. o utinam, quos dura mihi rapit Atropos, annos:
  108. parce, precor, lacrimis, saevo ne concute planctu
  109. pectora, nec crucia fugientem coniugis umbram.
  110. linquo equidem thalamos, salvo tamen ordine mortis,[*]()
  111. quod prior: exegi longa potiora senecta
  112. tempora; vidi omni pridem te flore nitentem,
  113. vidi altae propius propiusque accedere dextrae,
  114. non in te fatis, non iam caelestibus ullis
  115. [*](mortis s: mostis M: mestos Pol. (marg. note in Ex. Cors.): noctis Ed. Prin.: maestos Phillimore. )
  116. arbitrium: mecum ista fero. tu limite coepto
  117. tende libens sacrumque latus geniumque potentem
  118. inrequietus ama, nunc, quod cupis ipse iuberi,
  119. da Capitolinis aeternum sedibus aurum,
  120. quo niteat sacri centeno pondere vultus
  121. Caesaris et propriae signet cultricis amorem
  122. sic ego nec Furias nec deteriora videbo
  123. Tartara et Elysias felix admittar in oras.’
  124. haec dicit labens sociosque amplectitur artus
  125. haerentemque animam non tristis in ora mariti
  126. transtulit et cara pressit sua lumina dextra.
  127. At iuvenis magno flammatus pectora luctu
  128. nunc implet saevo viduos clamore penates,
  129. nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit
  130. in loca—vix retinent comites—. nunc ore ligato
  131. incubat amissae mersumque in corde dolorem
  132. saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis [*]()
  133. Odrysius vates positis ad Strymona plectris
  134. obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit,
  135. ille etiam erecte [*]() rupisset tempora vitae.
  136. ne tu Tartareum chaos incomitata subires,
  137. sed prohibet mens fida ducis mirandaque sacris
  138. imperiis et maior amor.Quis carmine digno
  139. exsequias et dona malae feralia pompae
  140. perlegat? omne illic stipatum examine longo
  141. ver Arabum Cilicumque fluit floresque Sabaei
  142. Indorumque arsura seges praereptaque templis
  143. [*](conspecta coniuge segnis M: conspecto coniugis igni Barth. )[*](erecte M: certe s: fractae Imhof. )
  144. tura Palaestinis, simul Hebraeique liquores
  145. Coryciaeque comae Cinyreaque germina: et altis
  146. ipsa toris Serum Tyrioque umbrata recumbit
  147. tegmine, sed toto spectatur in agmine coniunx
  148. solus;. in hunc magnae flectuntur lumina Romae
  149. ceu iuvenes natos suprema ad busta ferentem:
  150. is dolor in vultu, tantum crinesque genaeque
  151. noctis habent, illam tranquillo fine solutam
  152. felicemque vocant, lacrimas fudere marito.
  153. Est locus, ante urbem qua primum nascitur ingens
  154. Appia quaque Italo gemitus Almone Cybebe
  155. ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnes,
  156. hic te Sidonio velatam molliter ostro
  157. eximius coniunx—nec enim fumantia busta
  158. clamoremque rogi potuit perferre—beato
  159. composuit. Priscilla, toro. nil longior aetas
  160. carpere, nil aevi poterunt vitiare labores
  161. siccatam [*]() membris: tantas venerabile marmor
  162. spirat opes. mox in varias mutata novaris
  163. effigies: hoc aere Ceres, hoc lucida Gnosis,
  164. illo Maia tholo,[*]() Venus hoc non improba saxo.
  165. accipiunt vultus haud indignata decoros
  166. numina: circumstant famuli consuetaque turba
  167. obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur
  168. [*](siccatam s: sic catum M: sic cautum Phillimore. )[*](tholo M: polo. loco edd: luto Baehrens. it, his eyes with grief. of Cybele, the Magna Mater, on March 27 th in the river Almo, a small tributary of the Tiber. )
  169. assiduae. domus ista, domus! quis triste sepulcrum
  170. dixerit? hae merito visa pietate mariti
  171. protinus exclames: ‘est hic, agnoseo, minister
  172. illius, aeternae modo qui sacraria genti
  173. condidit inque alio posuit sua sidera caelo.’
  174. sic, ubi magna novum Phario de litore puppis
  175. solvit iter iamque innumeros utrimque rudentes
  176. lataque veliferi porrexit brachia mali
  177. invasitque vias, it [*]() eodem angusta phaselos
  178. aequore et immensi partem sibi vindieat austri.
  179. Quid nunc immodicos, iuvenum lectissime, fletus
  180. corde foves longumque vetas exire dolorem?
  181. nempe times, ne Cerbereos Priscilla tremescat
  182. latratus? tacet ille piis! ne tardior adsit
  183. navita proturbetque vadis? vehit ille merentes
  184. protinus et manes placidus locat hospite cumba,
  185. praeterea, si quando pio laudata marito
  186. umbra venit, iubet ire faces Proserpina laetas
  187. egressasque sacris veteres heroidas antris
  188. lumine purpureo tristes laxare tenebras
  189. sertaque et Elysios animae praesternere flores,
  190. sic manes Priscilla subit; ibi supplice dextra
  191. pro te Fata rogat, reges tibi tristis Averni
  192. placat, ut expletis humani finibus aevi
  193. paeantem terras dominum iuvenemque relinquas
  194. ipse senex! certae iurant in vota sorores.
  195. [*](it Gevart: in M. )
  1. Rura meus Tyrrhena petit saltusque Tagetis
  2. Crispinus; nec longa mora est aut avia tellus,
  3. sed mea secreto velluntur pectora morsu,
  4. udaque turgentes impellunt lumina guttas,
  5. ceu super Aegaeas hiemes abeuntis amici
  6. vela sequar spectemque ratem iam fessus ab altis
  7. rupibus atque oculos longo querar aere vinci.
  8. Quid ': si militiae iam te, puer inelite, primae
  9. clara rudimenta et castrorum dulce voearet
  10. auspicium, quanto manarent gaudia fletu
  11. quosve darem amplexus! etiamne optanda propinquis [*]()
  12. tristia: et [*]() octonos bis iam tibi circuit orbes
  13. vita. sed angustis animus robustior annis,
  14. succumbitque oneri et mentem sua non capit aetas,
  15. nec mirum: non te series inhonora parentum
  16. obscurum proavis et priscae lucis egentem
  17. plebeia de stirpe tulit: non sanguine cretus
  18. turmali trabeaque recens [*]() et paupere clavo
  19. [*](propinquis s: propinqui M: et iamne propinquas Phillimore. )[*](et s: ut M. )[*](trabeaque recens Krohn: trabeque et remis M: trabeaque Remi nec Lipsius. )
  20. augustam sedem et Latii penetrale senatus
  21. advena pulsasti, sed praecedente tuorum
  22. agmine. Romulei qualis per iugera circi,
  23. cum pulcher visu, titulis generosus avitis
  24. exspectatur equus, cuius de stemmate longo
  25. felix demeritos habet admissura parentes,
  26. illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem
  27. pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
  28. sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,
  29. primaque patricia clausit vestigia luna.
  30. mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem
  31. agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat
  32. ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam
  33. protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen
  34. belliger indoeilemque fero servire Neroni
  35. Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat
  36. Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum
  37. ille quoque egregiis multum miratus in armis
  38. Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
  39. credere partirique metus, quod tempus amicum
  40. fraudibus, exserto [*]() quaenam bona tempora bello,
  41. quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis
  42. Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
  43. Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
  44. metiri [*]() Bolanus agros, aperire malignas
  45. torrentum nemorumque moras tantamque verendi
  46. mentem implere ducis iussisque ingentibus unus
  47. [*](exserto Livineius: exorto M. )[*](metiri M: metari Avantius. broad purple stripe down the middle). See note to v. 1. 52. )
  48. sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,
  49. ille secundus apex bellorum et proxima cassis,
  50. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
  51. arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
  52. pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.
  53. disce, puer,—nec enim externo monitore petendus
  54. virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret
  55. laus animos, aliis Decii reducesque Camilli
  56. monstrentur—tu disce patrem, quantusque negantem
  57. fluctibus occiduis fesso usque [*]() Hyperione Thylen
  58. intrant mandata gerens quantusque potentis
  59. mille urbes Asiae sortito rexerit anno,
  60. imperium mulcente toga. bibe talia pronis
  61. auribus, haec certent tibi conciliare propinqui,
  62. haec iterent comites praecepta senesque paterni.
  63. Iamque alio moliris iter nec deside passu
  64. ire paras; nondum validae tibi signa iuventae
  65. inrepsere genis, et adhuc tenor integer aevi.
  66. nec genitor iuxta; fatis namque haustus iniquis
  67. occidit et geminam prolem sine praeside linquens.
  68. nec saltem teneris ostrum puerile lacertis
  69. exuit albentique umeros induxit amictu,
  70. quem non corrupit pubes effrena novaeque
  71. [*](fesso usque Vollmer: fessusque M: fessoque Dom.: fessoque Hyperioni Imhof. Hercules (slayer of the Nemean lion near Cleonae). The reference is to the previous sack of Troy, in which Hercules took part. returned from exile to defeat the Gauls. )
  72. libertas properata togae! ceu nescia falcis
  73. silva comas tollit fructumque exspirat in umbras.
  74. at tibi Pieriae tenero sub pectore curae
  75. et pudor et docti legem sibi dicere mores;
  76. tunc hilaris probitas et frons tranquilla nitorque
  77. luxuriae confine tenens pietasque per omnes
  78. dispensata modos; aequaevo cedere fratri
  79. mirarique patrem miseraeque ignoscere matri,
  80. admonuit fortuna domus, tibine illa nefanda
  81. pocula letalesque manu componere sucos
  82. evaluit, qui voce potes praevertere morsus
  83. serpentum atque omnes vultu placare novercas?
  84. infestare libet manes meritoque precatu
  85. pacem auferre rogis; sed te. puer optime, cerno
  86. flectentem visus [*]() et talia dicta parantem:
  87. ‘parce, precor, cineri: fatum illud et ira nocentum
  88. Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis
  89. pectora sero videt nec primo in limine sistit
  90. conatus scelerum atque animos infanda parantes.
  91. excidat illa dies aevo nec postera credant
  92. saecula! nos certe taceamus et obruta multa
  93. nocte tegi propriae patiamur crimina gentis.
  94. exegit poenas, hominum cui cura suorum,
  95. quo Pietas auctore redit terrasque revisit,
  96. quem timet omne nefas, satis haec lacrimandaque nobis
  97. ultio, quin saevas utinam exorare liceret
  98. [*](visus Postgate: iustis M. )
  99. Eumenidas timidaeque avertere Cerberon umbrae
  100. immemoremque tuis citius dare manibus amnem.’
  101. Macte animo, iuvenis! sed crescunt crimina matris,
  102. nec tantum pietas, sed protinus ardua virtus
  103. affectata tibi. nuper cum forte sodalis
  104. immeritae falso palleret crimine famae
  105. erigeretque forum succinctaque iudice multo
  106. surgeret et castum vibraret Iulia fulmen:
  107. tu. quamquam non ante forum legesque severas
  108. passus, sed tacita studiorum occultus in umbra,
  109. defensare metus adversaque tela subisti
  110. pellere, inermis adhuc et tiro. paventis amici,
  111. haud umquam tales aspexit Romulus annos
  112. Dardaniusque senex medii bellare togata
  113. strage fori. stupuere patres temptamina tanta
  114. conatusque tuos, nec te reus ipse timebat.[*]()
  115. par vigor et membris, promptaeque ad fortia vires
  116. sufficiunt animo atque ingentia iussa sequuntur
  117. ipse ego te nuper Tiberino in litore vidi,
  118. qua Tyrrhena vadis Laurentibus aestuat unda,
  119. tendentem cursus vexantemque ilia nuda
  120. calce ferocis equi, vultu dextraque minacem:
  121. —si qua fides dictis, stupui armatumque [*]() putavi—:
  122. Gaetulo sic pulcher equo Troianaque quassans
  123. tela novercales ibat venator in agros
  124. [*](nec te reus ipse timebat M: some edd. mark a lacuna after reus: de te, pro te edd., nec tunc Leo: se tenebat conj. Pliillimore. )[*](armatumque M: Martemque Markland. be dealt with under the Lex Iulia de maritandis ordinibus. (" nec reus ipse= et ipse is qui non erat reus "). I do not, )
  125. Ascanius miseramque patri flagrabat Elissam;
  126. Troilus haud aliter gyro leviore minantes
  127. eludebat equos aut quem de turribus altis
  128. Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas
  129. spectabant Tyriae non torvo lumine matres.
  130. Ergo age iam [*]() magno—ducis indulgentia pulsat
  131. certaque dat votis hilaris vestigia frater—
  132. surge animo et fortes castrorum concipe curas,
  133. monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,
  134. flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,
  135. qui tibi tam tenero permisit plaudere collo
  136. nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
  137. Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?
  138. Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis
  139. flumina an aestiferis Libyae sudabis in arvis?
  140. an iuga Pannoniae mutatoresque domorum
  141. Sauromatas quaties? an te septenus habebit
  142. Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?
  143. an Solymum cinerem palmetaque capta subibis
  144. non sibi felices silvas portentis Idymes?
  145. quod si te magno tellus frenata parenti
  146. accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes!
  147. quanta Caledonios attollet gloria campos!
  148. cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:
  149. ‘hic suetus dare iura parens, hoc caespite turmas
  150. [*](iam Phillimore: nam M; punctuation Vollmer's. )
  151. adfari; late [*]() speculas [*]() castellaque longe
  152. —aspicis?—ille dedit cinxitque haec moenia fossa;
  153. belligeris haec dona deis, haec tela dicavit
  154. —cernis adhuc titulos—; hunc ipse vocantibus armis
  155. induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno.’
  156. qualiter in Teucros victricia bella paranti
  157. ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.
  158. Felix, qui viridi fidens, Optate, iuventa
  159. durabis quaecumque vias vallumque subibis,
  160. forsan et ipse latus—sic numina principis adsint—
  161. cinctus et unanimi comes indefessus amici,
  162. quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit
  163. bella Menoetiades. quippe haec concordia vobis,
  164. hic amor est duretque precor! nos fortior aetas
  165. iam fugit; hinc votis animum precibusque iuvabo,
  166. et mihi! sed questus solitos si forte ciebo
  167. et mea Romulei venient ad carmina patres,
  168. tu deeris. Crispine, mihi, cuneosque per omnes
  169. te meus absentem circumspectabit Achilles,
  170. sed venies melior—vatum non irrita currunt
  171. omina—. quique aquilas tibi nunc et castra recludit,
  172. idem omnes perferre gradus cingique [*]() superbis
  173. fascibus et patrias dabit insedisse curules.
  174. Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae,
  175. [*](late Waller: vitae M, vicis, vigiles, Vetti, viden has etc. edd. )[*](speculas s: specula M. )[*](cingique Pol.: cingitque M. called " tribuni laticlavii," as compared with " tr. angusti-clavii," who were knights (Suet. Otho, 10). This rank and that of " praefectus alae (equitum) " were often given to sons of senators (Suet. Oct. 38). Hence "clari" in v. 1. 97. This would be the first step (i. 173) in the senatorial career. )
  176. unde suae iuxta prospectat moenia Romae
  177. proximus ille deus, Fama velocior intrat
  178. nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?
  179. dicebam certe: vatum non irrita currunt
  180. auguria, en! ingens reserat tibi limen honorum
  181. Caesar et Ausonii committit munia ferri.
  182. vade,[*]() puer, tantisque enixus suffice donis,
  183. felix, qui magno iam nunc sub praeside iuras
  184. cuique sacer primum tradit Germanicus ensem!
  185. non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse
  186. Bellipotens aquilas torvaque induceret ora
  187. casside, vade alacer maioraque disce mereri!
  1. Ipse malas vires et lamentabile carmen
  2. Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae
  3. da. genitor praedoete, lyrae. neque enim antra moveri
  4. Delia nec solitam fas est impellere Cirrham
  5. te sine. Corycia quicquid modo Phoebus in umbra,
  6. quicquid ab Ismariis monstrabat collibus Euhan,
  7. dedidici. fugere meos Parnasia crines
  8. vellera, funestamque hederis inrepere taxum
  9. [*](vade Pol.: unde M. )
  10. extimui trepidamque—nefas!—arescere laurum.
  11. certe ego, magnanimum qui facta attollere regum
  12. ibam altum spirans Martemque aequare canendo.
  13. quis sterili mea corda situ. quis Apolline merso
  14. frigida damnatae praeduxit nubila menti?
  15. stant circum attonitae vatem et nil dulce sonantes
  16. nec digitis nec voce deae. dux ipsa silenti
  17. fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum
  18. astitit, Hebre, tibi, cernens iam surda ferarum
  19. agmina et immotos sublato carmine lucos.