Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. audita es. venitque gradu Fortuna benigne
  2. vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
  3. intactamque fidem succinctaque pectora curis
  4. et vigiles sensus et digna evolvere tantas
  5. [*](proavis seu s: proavi seu M (Imhof keeps this and reads munera); proavis aut Heinsius. )[*](falsoque M: falsaeque Heinsius. )
  6. sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
  7. novit et inspectis ambit latus omne ministris.
  8. nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
  9. quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
  10. consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
  11. molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()
  12. imposuit—nec enim numerosior altera sacra
  13. cura domo—. magnum late dimittere in orbem
  14. Romulei mandata ducis viresque modosque
  15. imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
  16. quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,
  17. quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis
  18. cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle—
  19. omnia nam laetas pila attollentia frondes,
  20. nullaque famosa signatur lancea penna—
  21. praeterea, fidos dominus si dividat enses,