Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. audita es. venitque gradu Fortuna benigne
  2. vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
  3. intactamque fidem succinctaque pectora curis
  4. et vigiles sensus et digna evolvere tantas
  5. [*](proavis seu s: proavi seu M (Imhof keeps this and reads munera); proavis aut Heinsius. )[*](falsoque M: falsaeque Heinsius. )
  6. sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
  7. novit et inspectis ambit latus omne ministris.
  8. nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
  9. quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
  10. consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
  11. molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()
  12. imposuit—nec enim numerosior altera sacra
  13. cura domo—. magnum late dimittere in orbem
  14. Romulei mandata ducis viresque modosque
  15. imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
  16. quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,