Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. promeruere deos. dum nocte dieque fatigas
  2. numina, dum cunctis supplex advolveris aris
  3. et mitem genium domini praesentis adoras.
  4. audita es. venitque gradu Fortuna benigne
  5. vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
  6. intactamque fidem succinctaque pectora curis
  7. et vigiles sensus et digna evolvere tantas
  8. [*](proavis seu s: proavi seu M (Imhof keeps this and reads munera); proavis aut Heinsius. )[*](falsoque M: falsaeque Heinsius. )
  9. sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
  10. novit et inspectis ambit latus omne ministris.
  11. nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
  12. quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
  13. consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
  14. molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()
  15. imposuit—nec enim numerosior altera sacra
  16. cura domo—. magnum late dimittere in orbem
  17. Romulei mandata ducis viresque modosque
  18. imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
  19. quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,
  20. quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis
  21. cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle—