Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. exciperet, melius, quod non adversa probarunt,
  2. quae tibi cura tori. quantus pro coniuge pallor!
  3. sed meliore via dextros tua vota marito
  4. promeruere deos. dum nocte dieque fatigas
  5. numina, dum cunctis supplex advolveris aris
  6. et mitem genium domini praesentis adoras.
  7. audita es. venitque gradu Fortuna benigne
  8. vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
  9. intactamque fidem succinctaque pectora curis
  10. et vigiles sensus et digna evolvere tantas
  11. [*](proavis seu s: proavi seu M (Imhof keeps this and reads munera); proavis aut Heinsius. )[*](falsoque M: falsaeque Heinsius. )
  12. sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
  13. novit et inspectis ambit latus omne ministris.
  14. nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
  15. quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
  16. consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
  17. molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()
  18. imposuit—nec enim numerosior altera sacra
  19. cura domo—. magnum late dimittere in orbem
  20. Romulei mandata ducis viresque modosque
  21. imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,