Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas
  2. fulmineosque ignes mediique pericula ponti
  3. exciperet, melius, quod non adversa probarunt,
  4. quae tibi cura tori. quantus pro coniuge pallor!
  5. sed meliore via dextros tua vota marito
  6. promeruere deos. dum nocte dieque fatigas
  7. numina, dum cunctis supplex advolveris aris
  8. et mitem genium domini praesentis adoras.
  9. audita es. venitque gradu Fortuna benigne
  10. vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
  11. intactamque fidem succinctaque pectora curis
  12. et vigiles sensus et digna evolvere tantas
  13. [*](proavis seu s: proavi seu M (Imhof keeps this and reads munera); proavis aut Heinsius. )[*](falsoque M: falsaeque Heinsius. )
  14. sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
  15. novit et inspectis ambit latus omne ministris.
  16. nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
  17. quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
  18. consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
  19. molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()
  20. imposuit—nec enim numerosior altera sacra
  21. cura domo—. magnum late dimittere in orbem