Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- sed simplex hilarisque fides et mixta pudori
- gratia, quod si anceps metus ad maiora vocasset,
- illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas
- fulmineosque ignes mediique pericula ponti
- exciperet, melius, quod non adversa probarunt,
- quae tibi cura tori. quantus pro coniuge pallor!
- sed meliore via dextros tua vota marito
- promeruere deos. dum nocte dieque fatigas
- numina, dum cunctis supplex advolveris aris
- et mitem genium domini praesentis adoras.
- audita es. venitque gradu Fortuna benigne
- vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
- intactamque fidem succinctaque pectora curis
- et vigiles sensus et digna evolvere tantas [*](proavis seu s: proavi seu M (Imhof keeps this and reads munera); proavis aut Heinsius. )[*](falsoque M: falsaeque Heinsius. )
- sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
- novit et inspectis ambit latus omne ministris.
- nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
- quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
- consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
- molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()