Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- sed simplex hilarisque fides et mixta pudori
- gratia, quod si anceps metus ad maiora vocasset,
- illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas
- fulmineosque ignes mediique pericula ponti
- exciperet, melius, quod non adversa probarunt,
- quae tibi cura tori. quantus pro coniuge pallor!
- sed meliore via dextros tua vota marito
- promeruere deos. dum nocte dieque fatigas
- numina, dum cunctis supplex advolveris aris
- et mitem genium domini praesentis adoras.
- audita es. venitque gradu Fortuna benigne
- vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
- intactamque fidem succinctaque pectora curis
- et vigiles sensus et digna evolvere tantas [*](proavis seu s: proavi seu M (Imhof keeps this and reads munera); proavis aut Heinsius. )[*](falsoque M: falsaeque Heinsius. )
- sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
- novit et inspectis ambit latus omne ministris.
- nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
- quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
- consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
- molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()
- imposuit—nec enim numerosior altera sacra
- cura domo—. magnum late dimittere in orbem
- Romulei mandata ducis viresque modosque
- imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
- quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,
- quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis
- cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle—
- omnia nam laetas pila attollentia frondes,
- nullaque famosa signatur lancea penna—
- praeterea, fidos dominus si dividat enses,
- pandere quis centum valeat frenare, maniplos
- inter missus eques,[*]() quis praecepisse cohorti,
- quem deceat clari praestantior ordo tribuni,
- quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
- mille etiam praenosse vices, an merserit agros [*](auster s: arctos M. )[*](togaeque Poni.: rotagae M. )[*](subactis Arantius: iubatis M: probatis Krohn. )[*](pondus Arantius: tempus M. Phillimore suspects damage to archetype at the ends of these four lines. )[*](maniplos intermissus eques M: maniplis intermixtus equos Salmasius: maniplo intermissus eques Medvig. )
- Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro;
- cunctaque si numerem, non plura interprete virga
- nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris
- quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras
- et picturato pluviam ligat aera gyro
- quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu
- Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris
- Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
- Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno
- aspexere die, cum primum ingentibus actis
- admotus coniunx! vicisti gaudia paene [*]()
- ipsius, effuso dum pectore prona sacratos
- ante pedes avide domini tam magna merentis
- volvens. Aonio non sic in vertice gaudet,
- quam pater arcani praefecit hiatibus antri
- Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi
- Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.
- nec tamen hinc mutata quies probitasve secundis
- intumuit: tenor idem animo moresque modesti
- fortuna crescente manent, fovet anxia curas
- coniugis hortaturque simul flectitque labores.
- ipsa dapes modicas et sobria pocula tradit,
- exemplumque ad erile monet; velut Apula coniunx
- agricolae parci vel sole infecta Sabina,
- quae videt emeriti iam prospectantibus astris
- tempus adesse viri, propere mensasque torosque
- instruit exspectatque sonum redeuntis aratri.
- parva loquor, tecum gelidas comes illa per arctos
- Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni [*](paene Burmann: cene M, certe Markland. )
- frigora, tecum omnes animo durata per aestus
- et, si castra darent, vellet gestare pharetras,
- vellet Amazonia latus intercludere pelta;
- dum te pulverea bellorum nube [*]() videret
- Caesarei prope fulmen equi divinaque tela
- vibrantem et magnae sparsum sudoribus hastae.
- Hactenus alma chelys. tempus nunc ponere frondes,
- Phoebe, tuas maestaque comam damnare cupresso.
- quisnam impacata consanguinitate ligavit
- Fortunam Invidiamque deus? quis iussit iniquas
- aeternum bellare deas? nullamne notabit
- illa domum, torvo quam non haec lumine Agat
- protinus et saeva proturbet gaudia dextra?
- florebant hilares inconcussique penates:
- nil maestum, quid enim, quamvis infida levisque,
- Caesare tam dextro posset Fortuna timeri?
- invenere viam liventia Fata, piumque
- intravit vis saeva larem, sic plena maligno
- adflantur vineta noto. sic alta senescit
- imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi
- invidet et velis adnubilat aura secundis,
- carpitur eximium Fato Priscilla decorem;
- qualiter alta comam silvarum gloria pinus
- seu Iovis igne malo seu iam radice soluta
- deficit et nulli spoliata remurmurat aurae,
- quid probitas aut casta fides, quid numina prosunt
- culta deum? furvae miseram circum undique leti
- vallavere plagae, tenduntur dura sororum
- licia et exacti superest pars ultima fili. [*](pulverea b. nube M: pulvereum Baehrens: in nube edd. )
- nil famuli coetus, nil ars operosa medentum
- auxiliata malis: comites tamen undique ficto
- spem simulant vultu, flentem notat illa maritum,
- ille modo infernae nequiquam flumina Lethes
- incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris
- inlacrimat signatque fores et pectore terget
- limina; nunc magni vocat exorabile numen
- Caesaris, heu durus fati tenor! estne quod illi
- non liceat? quantae poterant mortalibus annis
- accessisse morae, si tu, pater, omne teneres
- arbitrium? caeco gemeret Mors elusa barathro
- longius et vacuae posuissent stamina Parcae.
- Iamque cadunt vultus oculisque novissimus error
- obtunsaeque aures, nisi cum vox sola mariti
- noscitur; illum unum media de morte reversa
- mens videt, illum aegris circumdat fortiter ulnis
- immotas obversa genas, nec sole supremo
- lumina, sed dulci mavult satiare marito.
- tum sic unanimum moriens solatur amantem:
- ‘pars animae victura meae, cui linquere possim
- o utinam, quos dura mihi rapit Atropos, annos:
- parce, precor, lacrimis, saevo ne concute planctu
- pectora, nec crucia fugientem coniugis umbram.
- linquo equidem thalamos, salvo tamen ordine mortis,[*]()
- quod prior: exegi longa potiora senecta
- tempora; vidi omni pridem te flore nitentem,
- vidi altae propius propiusque accedere dextrae,