Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nil mutas, sed idem mihi rependis.
  2. quid si, cum bene mane semicrudus
  3. inlatam [*]() tibi dixero salutem,
  4. et tu me vicibus domi salutes?
  5. aut, cum me dape iuveris opima,
  6. exspectes similes et ipse cenas?
  7. irascor tibi, Grype. sed valebis;
  8. tantum ne mihi, quo soles lepore,
  9. et nunc hendecasyllabos remittas.
  10. [*](lenes Heinsius: leves M. )[*](cultellum s: cutellum M: scutellum Slater. )[*](inlatam M: inlotam Seriverius. )
  1. Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. Pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. Uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. Ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. Amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. Praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. Nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. Sed quamvis propiorem usum [*]() amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.
  2. [*](usum Pol.: visum M. )
  1. Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras
  2. aut ebur impressis aurumve animare figuris,
  3. hinc. Priscilla, tuo solacia grata marito
  4. conciperem. namque egregia pietate meretur,
  5. ut vel Apelleo vultus signata colore,
  6. Phidiaca vel nata manu reddare dolenti.
  7. sic auferre rogis umbram conatur et ingens
  8. certamen cum Morte gerit curasque fatigat
  9. artificum inque omni te quaerit amare metallo.
  10. sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat.
  11. nos tibi. laudati iuvenis rarissima coniunx,
  12. longa nec obscurum finem latura perenni
  13. temptamus dare iusta lyra. modo dexter Apollo
  14. quique venit iuncto mihi semper Apolline Caesar
  15. annuat: haud alio melius condere sepulcro.
  16. Sera quidem tanto struitur medicina dolori,
  17. altera cum volucris Phoebi rota torqueat annum;
  18. sed cum plaga recens et adhuc in vulnere primo
  19. nigra [*]() domus, miseram quis tunc [*]() accessus ad aurem
  20. coniugis orbati? tunc flere et scindere vestes
  21. et famulos lassare greges et vincere planctus
  22. Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis
  23. caelicolas solamen erat. licet ipse levandos
  24. [*](nigra M: aegra Heinsius. )[*](miseram quis tunc Phillimore: quaestu miseramque M: questu miseram qui Macnaghten: quis tum miserandam Adrian. )
  25. ad gemitus silvis comitatus et amnibus Orpheus
  26. adforet atque omnis pariter matertera vatem,
  27. omnis Apollineus tegeret Bacchique sacerdos:
  28. nil cantus, nil fila deis pallentis A verni
  29. Eumenidumque audita comis mulcere valerent:
  30. tantus in attonito regnabat pectore luctus!
  31. nunc etiam ad planctus refugit iam plana cicatrix,
  32. dum canimus, gravibusque oculis uxorius instat
  33. imber, habentne pios etiamnum haec lumina fletus?
  34. mira fides! citius genetrix Sipyleia fertur [*]()
  35. exhausisse genas, citius Tithonida maesti
  36. deficient rores aut exsatiata fatiscet
  37. mater Achilleis hiemes adfrangere bustis.
  38. macte animi! notat ista deus, qui flectit habenas
  39. orbis et humanos propior Iove digerit actus,
  40. maerentemque videt: lectique arcana ministri!
  41. hinc etiam documenta capit, quod diligis umbram
  42. et colis exsequias. hic est castissimus ardor,
  43. hic amor a domino meritus censore probari.
  44. Nec mirum, si vos collato pectore mixtos
  45. iunxit inabrupta Concordia longa catena,
  46. illa quidem nuptumque prior taedasque marito
  47. passa alio, sed te ceu virginitate iugatum
  48. visceribus totis animaque amplexa fovebat;
  49. qualiter aequaevo sociatam palmite vitem
  50. ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur
  51. autumnum et caris gaudet redimita racemis.
  52. [*](Sipyleia fertur s: si pelea fertur Mi Sipylea feretur Heinsius. )
  53. laudantur proavis seu [*]() pulchrae munere formae,
  54. quae morum caruere bonis, falsoque [*]() potentes
  55. laudis egent verae: tibi quamquam et origo niteret
  56. et felix species multumque optanda maritis,
  57. ex te maior honos, unum novisse cubile,
  58. unum secretis agitare sub ossibus ignem,
  59. illum nec Phrygius vitiasset raptor amorem
  60. Dulichiive proci nec qui fraternus adulter
  61. casta Mycenaeo conubia polluit auro.
  62. si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae
  63. Indorumque dares Serumque Arabumque potentes
  64. divitias, mallet eum paupertate pudiea
  65. intemerata mori vitamque rependere famae,
  66. nec frons triste rigens nimiusque in moribus horror,
  67. sed simplex hilarisque fides et mixta pudori
  68. gratia, quod si anceps metus ad maiora vocasset,
  69. illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas
  70. fulmineosque ignes mediique pericula ponti
  71. exciperet, melius, quod non adversa probarunt,
  72. quae tibi cura tori. quantus pro coniuge pallor!
  73. sed meliore via dextros tua vota marito
  74. promeruere deos. dum nocte dieque fatigas
  75. numina, dum cunctis supplex advolveris aris
  76. et mitem genium domini praesentis adoras.
  77. audita es. venitque gradu Fortuna benigne
  78. vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
  79. intactamque fidem succinctaque pectora curis
  80. et vigiles sensus et digna evolvere tantas
  81. [*](proavis seu s: proavi seu M (Imhof keeps this and reads munera); proavis aut Heinsius. )[*](falsoque M: falsaeque Heinsius. )
  82. sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
  83. novit et inspectis ambit latus omne ministris.
  84. nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
  85. quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
  86. consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
  87. molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()
  88. imposuit—nec enim numerosior altera sacra
  89. cura domo—. magnum late dimittere in orbem
  90. Romulei mandata ducis viresque modosque
  91. imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
  92. quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,
  93. quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis
  94. cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle—
  95. omnia nam laetas pila attollentia frondes,
  96. nullaque famosa signatur lancea penna—
  97. praeterea, fidos dominus si dividat enses,
  98. pandere quis centum valeat frenare, maniplos
  99. inter missus eques,[*]() quis praecepisse cohorti,
  100. quem deceat clari praestantior ordo tribuni,
  101. quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
  102. mille etiam praenosse vices, an merserit agros
  103. [*](auster s: arctos M. )[*](togaeque Poni.: rotagae M. )[*](subactis Arantius: iubatis M: probatis Krohn. )[*](pondus Arantius: tempus M. Phillimore suspects damage to archetype at the ends of these four lines. )[*](maniplos intermissus eques M: maniplis intermixtus equos Salmasius: maniplo intermissus eques Medvig. )
  104. Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro;
  105. cunctaque si numerem, non plura interprete virga
  106. nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris
  107. quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras
  108. et picturato pluviam ligat aera gyro
  109. quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu
  110. Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris
  111. Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
  112. Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno
  113. aspexere die, cum primum ingentibus actis
  114. admotus coniunx! vicisti gaudia paene [*]()
  115. ipsius, effuso dum pectore prona sacratos
  116. ante pedes avide domini tam magna merentis
  117. volvens. Aonio non sic in vertice gaudet,
  118. quam pater arcani praefecit hiatibus antri
  119. Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi
  120. Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.
  121. nec tamen hinc mutata quies probitasve secundis
  122. intumuit: tenor idem animo moresque modesti
  123. fortuna crescente manent, fovet anxia curas
  124. coniugis hortaturque simul flectitque labores.
  125. ipsa dapes modicas et sobria pocula tradit,
  126. exemplumque ad erile monet; velut Apula coniunx
  127. agricolae parci vel sole infecta Sabina,
  128. quae videt emeriti iam prospectantibus astris
  129. tempus adesse viri, propere mensasque torosque
  130. instruit exspectatque sonum redeuntis aratri.
  131. parva loquor, tecum gelidas comes illa per arctos
  132. Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni
  133. [*](paene Burmann: cene M, certe Markland. )
  134. frigora, tecum omnes animo durata per aestus
  135. et, si castra darent, vellet gestare pharetras,
  136. vellet Amazonia latus intercludere pelta;
  137. dum te pulverea bellorum nube [*]() videret
  138. Caesarei prope fulmen equi divinaque tela
  139. vibrantem et magnae sparsum sudoribus hastae.
  140. Hactenus alma chelys. tempus nunc ponere frondes,
  141. Phoebe, tuas maestaque comam damnare cupresso.
  142. quisnam impacata consanguinitate ligavit
  143. Fortunam Invidiamque deus? quis iussit iniquas
  144. aeternum bellare deas? nullamne notabit
  145. illa domum, torvo quam non haec lumine Agat
  146. protinus et saeva proturbet gaudia dextra?
  147. florebant hilares inconcussique penates:
  148. nil maestum, quid enim, quamvis infida levisque,
  149. Caesare tam dextro posset Fortuna timeri?
  150. invenere viam liventia Fata, piumque
  151. intravit vis saeva larem, sic plena maligno
  152. adflantur vineta noto. sic alta senescit
  153. imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi
  154. invidet et velis adnubilat aura secundis,
  155. carpitur eximium Fato Priscilla decorem;
  156. qualiter alta comam silvarum gloria pinus
  157. seu Iovis igne malo seu iam radice soluta
  158. deficit et nulli spoliata remurmurat aurae,
  159. quid probitas aut casta fides, quid numina prosunt
  160. culta deum? furvae miseram circum undique leti
  161. vallavere plagae, tenduntur dura sororum
  162. licia et exacti superest pars ultima fili.
  163. [*](pulverea b. nube M: pulvereum Baehrens: in nube edd. )
  164. nil famuli coetus, nil ars operosa medentum
  165. auxiliata malis: comites tamen undique ficto
  166. spem simulant vultu, flentem notat illa maritum,
  167. ille modo infernae nequiquam flumina Lethes
  168. incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris
  169. inlacrimat signatque fores et pectore terget
  170. limina; nunc magni vocat exorabile numen
  171. Caesaris, heu durus fati tenor! estne quod illi
  172. non liceat? quantae poterant mortalibus annis
  173. accessisse morae, si tu, pater, omne teneres
  174. arbitrium? caeco gemeret Mors elusa barathro
  175. longius et vacuae posuissent stamina Parcae.
  176. Iamque cadunt vultus oculisque novissimus error
  177. obtunsaeque aures, nisi cum vox sola mariti
  178. noscitur; illum unum media de morte reversa
  179. mens videt, illum aegris circumdat fortiter ulnis
  180. immotas obversa genas, nec sole supremo
  181. lumina, sed dulci mavult satiare marito.
  182. tum sic unanimum moriens solatur amantem:
  183. ‘pars animae victura meae, cui linquere possim
  184. o utinam, quos dura mihi rapit Atropos, annos:
  185. parce, precor, lacrimis, saevo ne concute planctu
  186. pectora, nec crucia fugientem coniugis umbram.
  187. linquo equidem thalamos, salvo tamen ordine mortis,[*]()
  188. quod prior: exegi longa potiora senecta
  189. tempora; vidi omni pridem te flore nitentem,
  190. vidi altae propius propiusque accedere dextrae,
  191. non in te fatis, non iam caelestibus ullis
  192. [*](mortis s: mostis M: mestos Pol. (marg. note in Ex. Cors.): noctis Ed. Prin.: maestos Phillimore. )
  193. arbitrium: mecum ista fero. tu limite coepto
  194. tende libens sacrumque latus geniumque potentem
  195. inrequietus ama, nunc, quod cupis ipse iuberi,
  196. da Capitolinis aeternum sedibus aurum,
  197. quo niteat sacri centeno pondere vultus
  198. Caesaris et propriae signet cultricis amorem
  199. sic ego nec Furias nec deteriora videbo
  200. Tartara et Elysias felix admittar in oras.’
  201. haec dicit labens sociosque amplectitur artus
  202. haerentemque animam non tristis in ora mariti
  203. transtulit et cara pressit sua lumina dextra.
  204. At iuvenis magno flammatus pectora luctu
  205. nunc implet saevo viduos clamore penates,
  206. nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit
  207. in loca—vix retinent comites—. nunc ore ligato
  208. incubat amissae mersumque in corde dolorem
  209. saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis [*]()
  210. Odrysius vates positis ad Strymona plectris
  211. obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit,
  212. ille etiam erecte [*]() rupisset tempora vitae.
  213. ne tu Tartareum chaos incomitata subires,